[ Pobierz całość w formacie PDF ] .4.Petitori inuito iudex formam actionis praescribere non debet, sed ut in potestate petitorisest actionem intendere, cui uelit, ita integrum illi sit, quouis actionis genere experiri cum eo,quem aceuset.Qui iudex secus faciat, suspicione huic bene, illi male fauendi non caret, quaquidem re nihil est detestabilius in iudice.Sint poenae in accusatores constitutae, iniuste etparum uerecunde rem agentes, si cadant causa, potius quam ut actiones inuitis illis uel mu-tentur, uel praescribantur, multo minus tollantur.5.Iudicis quoque est lites, quantum possit, extinguere partesque ipsas uel causa iam cognitaad concordiam hortari nec ante sententiam, quid sentiat quidue mentis et animi habeat, signi-ficare.6.Si concordia inter partes desperatur, tum uero iudex pro tribunali quanta maxima possitgrauitate, sanctitate, integritate eam sententiam ferat, quam summo illi et praepotenti iudici,33Deo se probare posse confidat, neutri partium faueat nec eandem ob rem hunc fustuario, il-lum uerbulo castiget, solius ueritatis rationem ducat hancque sibi uiam ad illa beatorum do-micilia tutam et expeditam putet.Quod si quid secus quam ueritas et iusticia ferat, dixeritfeceritue, uoluptatem fortasse non diuturnam, nequiter uero factum diuturnum et perpetuumet in hac et in futura uita secum fore existimet.7.Addat autem iudex sententiae a se latae causam, quam sequatur.Etenim nihil stultius nihi-lque peruersius est, quam sententiam ferre, cuius causam ignores aut non intelligas.Quod sieam cognitam habes iustamque et legitimam esse cognoscis, reticenda non est, ut non tantumtibi ipsi satisfacias, sed omnibus planum fiat te et statum controuersiae recte intellexisse etanimum tuum ad normam regulamque certam direxisse.Aequiore etiam animo, qui damnatusest, feret tuam sententiam, cum condemnationis sui intellexerit legitimam causam.Qua igno-rata facile homines impelluntur ad prouocationes usitatas, ab inferiore ad superiorem iudi-cem.8.Iudices rerum ecclesiasticarum nunquam (quod quidem sciam) causas, nisi de scripto latasententia definire consueuerunt.Quos cur iudices rerum profanarum non imitentur, causanulla est, Magis enim cogitata et meditata uidentur ea, quae de scripto proferuntur nec indubium uocari possunt, quae scriptis mandata sunt.Scio post iudicis cuiusdam de causa pro-pe criminosa sententiam sine scripto dictam inter litigantes certamen extitisse magnum, dumuterque pro se uersutia quadam menti notarii caligines offundere studeret.Notarius uero uixlitigantibus illis sine offesioneutriusque, aut certe alterutrius, satisfecit; imo ne uix quidem.Uterque enim aliquid desiderabat, iudex uero iam alio discesserat.Haec difficultas auferetur,si iudex de scripto dixerit ac notario scriptam sententiam commiserit.Vidi et illud, cum iu-dex pro tribunali seratentiam pronunciaturus, aliquoties admonitus quaedam addiderit, qu-aedam mutauerit.Recte quidem.Sed quid, si monitori id in mentem non uenisset? An ludexin officio non claudicasset? Fluxae sunt cogitationes humanae, memoria uacillans ac in nego-tiorum infinitate uix sibi constans.Quae igitur inuenta, excogitata et cognita sunt, nisi scrip-tis tanquam custodibus fuerintcommissa, facile dilabuntur et diffluunt.Quid quod scriptioneipsa et literarum quasi exaratione non tantum memoria confirmatur, sed ipsi scribentes admo-nentur ad peruestiganda multa, quae sola mentis agitatione uix possent odorare?9.Fugiant non minus quam uenenum munera iudices.Idque omnino legibus cauendum esset,ne quid in muneribus acciperent.Corrumpunt enim fere iudicia, qui muneribus leniti sunt,quemadmodum dixit ille:Munera, crede mihi, placant hommesque deosque.Imo et salaria eis iusta essent constituenda, ne quid ex iudiciis exercendis expectent, quo uelad condemnandum aliquem iniuste, uel ad absoluendum excitarentur.10.Commendationes, quae fiunt pro alterutra partium, negligat ludex.Non ab re esset legecauere, ne quis audeat commendare iudici causam alterutrius partium, ac ne rex quidem, imohic minime omnium, cuius tanta sit authoritas, ut facile moueantur omnes in eam partem,quam sciant regi cordi esse.Est autem peruulgatum prouierbium cogi mferiorem a superiore,a quo rogetur.11.Cum autem nullum sit arctius uinculum ad officium debitum praestandum iureiurando,obligandi sunt eo prius iudices, quam hunc ineant magistratum.Qui prudens ac sciens nonrecte iudicium fecerit, qui item aliquid in muneribus acceperit, hic ad regem et totum conu-entum delatus ac iure uictus et magistratu est amouendus, et iustis poenis usque ad capitis34amputationem afficiendus.Sit autem unicuilibet potestas accusandi talem iudicem.Ne autemei sit impune, qui uel commendatione uel muneribus iudicis animum corrumpere tentauerit,sit et hunc cuilibet liberum accersere, uel in capitis iudicium.Exquisitum est illud supplicium,quo Cambyses, Persarum rex Sisamnem Asiae prioris partis praefectum affecit.Quem cumlargitione corruptum inique iudicasse cognouisset, pellem de corpore eius detrahi eamque intribunali extendi uoluit ac in locum occisi filium eius iudicem suffecit, ea lege atque omine,ut contemplatione paternae cutis caueret, ne simile aliquando iudicium subire cogeretur.Itarex barbarus atroci ac noua poena iudicis, ne quis postea corrumpi iudex posset, prouidit.12.Illud quoque sanciendum, ut nemo causae suae iudex esse audeat.Tres enim in omni iu-dicio personas esse conuenit: petitoris, rei et iudicis.Perinique itaque faciunt, qui causas suasagentes, homines imperio suo subiectos condemnant.Non est haec libertas illa, quae in oreomnium est nec iuris aequabilitas, qua stant bene fundatae respublicae, sed seruitus barbari-ca, qua dominus fingitur potestatem habere uitae et mortis seruorum, damnationis et absolu-tionis.Haec seruitus ex Christianorum rebuspublicis multis Caesarum legibus explosa est;itaque si Christiani sumus, a nobis quoque nostrisque finibus eam expellamus.Omnes certehomines libertate aliqua gaudere debent; omnes enim ad imaginem Dei conditi sunt, omnes apecudibus brutis ratione et uoluntate secernuntur.Quanto uero magis Christiani populi a Chri-stianis dominis numero mancipiorum eximendi? Uno enim precio empti sunt cum dominis:eorundem Dei mysteriorum participes sunt.Quanquam ut rerum aliarum, sic libertatis suntgradus quidam, et quemadmodum Paulus inquit, stella differt a stella claritate.Quam igiturlibertatem colono tuo relinquis? Non est liber a decumis soluendis, non a uectigalibus et tri-butis pendendis, non a laboribus tibi subeundis, nulla illi potestas est petendorum honorum,quam tu habes integram.Quae igitur libertas reliqua est? An non ea, quae in legum ac iudi-ciorum aequa descriptione consistat? Huius uero quodnam caput constitues, quam ut ei iuspotestasque sit te uocandi ad legitimum iudicem? Et coloni et omnes plebeii a nobilibus uul-go pro canibus habentur.Hinc illae uoces impurissimorum hominum: ,,qui rusticum (sicenim plebeios omnes uocant, quamuis a rure remotos) ,,necauit, perinde est ac si canem ne-casset. 0 uocem excisione linguae puniendam, quae quidem uox ex caedium iniqua aestima-tione et iurium inaequalitate orta est! Si igitur adimimus colonis ius uocandi dominos ad iu-dices, adimimus eis omnes libertatem.Si dominis damus potestatem iudicandi eos in re sua,tollimus rationem omnem iusti iudicii, quod cum personas tres requirat, rectum non erit, ubiidem iudex fuerit qui accusator.Quocirca et coloni et omnes subditi a tyranide huiusmodidominorum liberandi sunt.Liceat et domino subditum et subdito dominum ad iudicem legiti-mum citare, aliter enim forma iusti et recti iudicii non seruabitur
[ Pobierz całość w formacie PDF ] zanotowane.pldoc.pisz.plpdf.pisz.plmikr.xlx.pl
|